monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XI <<<     >>> XIII

Caput XII

1 Sed cetera psalmi huius, quae ita se habent: "Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti David in veritate tua? Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium; quod exprobraverunt inimici tui, Domine. quod exprobraverunt, commutationem Christi tui," utrum ex persona dicta sint illorum Israelitarum, qui desiderabant reddi sibi promissionem, quae facta est ad David, an potius Christianorum, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum sunt Israelitae, merito quaeri potest.
2 Dicta sunt quippe ista vel scripta tempore, quo fuit Aethan, de cuius nomine titulum iste psalmus accepit; et idem tempus regni David fuit; ac per hoc non diceretur: "Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti David in veritate tua?" nisi eorum personam in se prophetia transfiguraret, qui longe postea futuri erant, quibus hoc tempus esset antiquum, quando regi David ista promissa sunt.
3 Potest autem intellegi multas gentes, quando Christianos persequebantur, exprobrasse illis passionem Christi, quam scriptura commutationem vocat, quoniam moriendo inmortalis est factus. Potest et commutatio Christi secundum hoc accipi exprobrata Israelitis, quia, cum eorum speraretur futurus, factus est gentium, et hoc eis nunc exprobrant multae gentes, quae crediderunt in eum per testamentum novum, illis in vetustate remanentibus, ut ideo dicatur: "Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum," quia non eos obliviscente, sed potius miserante Domino et ipsi post hoc opprobrium credituri sunt.
4 Sed ille, quem prius posui, convenientior mihi sensus videtur. Inimicis enim Christi, quibus exprobratur, quod eos ad gentes transiens reliquerit Christus, incongrue vox ista coaptatur: "Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum;" non enim servi Dei nuncupandi sunt tales Iudaei; sed eis verba ista conpetunt, qui, cum graves humilitates persecutionum pro Christi nomine paterentur, recordari potuerunt excelsum regnum semini David fuisse promissum, et eius desiderio dicere, non desperando, sed petendo quaerendo pulsando: "Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti David in veritate tua? Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium (hoc est, in interioribus meis patienter pertuli); quod exprobraverunt inimici tui, Domine, quod exprobraverunt, commutationem Christi tui;" non eam putantes commutationem < esse >, sed consumptionem.
5 Quid est autem: Memento, Domine, nisi ut miserearis et pro tolerata patienter humilitate mea reddas celsitudinem, quam iurasti David in veritate tua? Si autem Iudaeis adsignemus haec verba, illi servi Dei talia dicere potuerunt, qui expugnata terrena Hierusalem, antequam Iesus Christus humanitus nasceretur, in captivitatem ducti sunt, intellegentes commutationem Christi, quia scilicet non per eum terrena carnalisque felicitas, qualis paucis annis regis Salomonis apparuit, sed caelestis ac spiritalis esset fideliter expectanda; quam tunc ignorans infidelitas gentium, cum Dei populum exultabat atque insultabat esse captivum, quid aliud quam Christi commutationem, sed scientibus nesciens, exprobrabat?
6 Et ideo quod sequitur, ubi psalmus iste concluditur: "Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat," universo populo Dei ad caelestem Hierusalem pertinenti sive in illis, qui latebant in testamento vetere, antequam revelaretur novum, sive in his, qui iam testamento novo revelato manifeste pertinere cernuntur ad Christum, satis congruit.
7 Benedictio quippe Domini in semine David non ad aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda, est, in qua certissima spe dicitur: Fiat, fiat. Illius enim spei est confirmatio verbi huius iteratio. Hoc ergo intellegens David ait in secundo regnorum libro, unde ad istum psalmum digressi sumus: "Et locutus es pro domo servi tui in longinquum."
Ideo autem post paululum ait: "Nunc incipe et benedic domum servi tui usque in aeternum et cetera," quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies eius duceretur ad Christum, per quem futura erat domus eius aeterna eademque domus Dei.
8 Domus enim David propter genus David; domus autem Dei eadem ipsa propter templum Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo atque in populo suo; ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus erit omnia in omnibus, ipse in pace praemium, qui virtus in bello.
9 Ideo cum in verbis Nathan dictum sit: "Et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi," postea dictum est in verbis David: "Quoniam tu Dominus omnipotens Deus Israel, revelasti aurem servi tui dicens: Domum aedificabo tibi."
Hanc enim domum et nos aedificamus bene vivendo, et Deus ut bene vivamus opitulando; quia "nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborarunt aedificantes eam."
Cuius domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus dicens: "Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel."



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, XI <<<     >>> XIII
monumenta.ch > Augustinus > 12